- TARBELLI
- TARBELLIpopuli Galliae Aquitanicae apud Pyrenaei montis radices, Strabone teste, Sinum Aquitanicum cum Santonibus incolunt, et metallis auri excellentis nobilitantur. Quatuorsignani a Romanis appellati, quod quatuor militum signa apud se haberent in praesidio. Ab his Tibullus Pyrenen Tarbellam cognominavit, l. 1. Carm. 7. ad Messalam, v. 9.——— Tarbella PyreneTestis, et Oceani littora Santonici.Horum urbs Tarba, et Aquae Tarbellicae, Ferrar. Baudrando sunt in limite Hispan. versus ostia Aturi in Oceanum, ubi nunc Navarra inferior, seu cis montes et tractus Labour, versus Baionam et Aquas Tarbellicas. Sed longe a Tarba in Occasum. Eorum finibus, iuxta Valesium, continentur Aquae Tarbellicae, et pagus Aquensis, in arenis, quas Landas vocant, atque Lapurdum seu Baiona, cum pago Lapurdensi. Nec confundendi sunt, quod Massonus facit, cum Tarbiensibus, quorum caput Tarbia, in Bigerronibus, est, Notit. Gall. Vide infra in voce Tarbellicae Aquae. Hinc Tarbellius, et Tarbellicus, nomen gentile. Ausonius in Mosel. v. 468.Numine adoratô Tarbellius ibit Aturrus.Lucan. loc. mox citando.——— Et ripas Aturi, qua litore curvoMolliter admissum claudit Tarbellicus aequor.Straboni Τάρβελλοι, a Caesare, l. 3. Bell. Gall. c. 27. inter populos Aquitaniae suae, Garumnâ flumine, Pyrenaeis montibus et Oceanô clausae, primi omnium numerantur, Plinio, l. 4. c. 19. inter Begerros sive Bigerrones et Cocossates et Sexsignanos, quod hi sex signa militum apud se haberent in praesidio, sic dictos, ponuntur. Apud Ptolemaeum, sub Biturigibus Viviscis usque ad saltum Pyrenaeum habitare dicuntur, et certe inter Tarbellos et Santones soli alicuius nominis Bituriges hi Vivisci sunt. Sinum, quem Tarbelli incolunt, Lucanus designat his verbis, l. 1. v. 419.——— Tum rura NemetisQui tenet, et ripas Aturi, qua littore curvôMolliter admissum claudit Tarbellius aequor.Ita restituit Valesius ultimum hunc versum, sublatâ unâ literulâ, et Tarbellius a Poeta positum esse pro Tarbellus, cum vulgo Tarbellicus legatur, contendit. Caput eorum Aquae Tarbellicae. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in hac voce, ut et aliquid, apud B. Rhenanum Rer. Germ. l. 3. cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 616.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.